Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/531

From GATE
Revision as of 15:49, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Modus tertius, Per Digitorum articulos.

DOminicalis littera pro Calendario novo per Digitorum articulos (uti et per Arithmeticam, et per Tabulam) ita invenitur quovis anno dato, ab anno correctionis 1580 in perpetuum.
I. Quaere litteram Dominicalem pro Calendario veteri ex Figuris manuum 12 et 13 praecedenti. Regula traditis, aut quovis alio modorum ibidem traditorum. II. Numera a littera inventa, exclusive tot adhuc litteras secundum ordinem directum Alphabeti, quot unitates supersunt ex diebus exemptis usque ad annum datum, si ex iis abjiciantur 7, quoties possunt abjici; ita tamen, ut, dum pro Calendario veteri geminae litterae sunt inventae, numeratio fiat a posteriori in ordine naturali litterarum Alphabeti. Ultima littera hujus numerationis erit Dominicalis pro Calendario novo, si annus est communis: si autem bissextilis est, eadem ultima una cum proxime antecedente erit Dominicalis. In centesimis porro annis non bissextilibus sola ultima littera illius numerationis est Dominicalis, sive una offendatur, sive geminae.
EXEMPLUM I. Vis scire litteram Dominicalem anni 1665. Quaere Dominicalem veterem, et invenies A: ab hac exclusive numera adhuc tres litteras (quia dies exemptiles a Calendario correcto sunt 10, a quibus abjectis 7, remanent 3) invenies D pro littera Dominicali quaesita.