Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/454

From GATE
Revision as of 15:46, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


in qualibet tetracosieteride, hoc est, in quolibet 400 annorum intervallo, jam semel, jam bis, non raro etiam ter, tum sursum promovendi, tum deorsum detrudendi fuisfient. Quod sane permolestum fuisset, siquidem semper omnia Missalia et Breviaria, quibus Calendarium Ecclesiasticum praefigi, et secundum illud festa distribui solent, fuissent reddita inutilia.
Ne igitur hoc incommodum incurreret Ecclesia, ac simul rationem aliquam rectam ac stabilem Novilunia ac Plenilunia indicandi adsignaret, suoque Calendario inscriberet; ejectus est Cyclus Aurei numeri ec Calendario, quippe qui, praeter vitium adsignatum, non omnes mensium dies implere potuit, cum Aurei numeri sint tantum 19, menses autem omnes, Februario excepto, habeant dies aut 30, aut 31; et in ejus locum substituti sunt numeri Epactarum, qui omnes dies mensium replere possunt, cum Epactae sint 30, ut Capite sequenti dicetur.
Itaque quando 19 currentes Epactae (semper enim tantum 19 in usu esse possunt, propter Cyclum Enneadecatericum seu Decennovennalem, ut postea dicetur,) propter dies intercalares omissos, aut propter anticipationem Lunae, in alias mutandae sunt, nulla opus erit sursum aut deorsum promotione; sed, quando propter dies intercalares omissos descendendum erit, mutilabuntur omnes Epactae una unitate; quando vero propter anticipationem Lunae ascendendum, augebuntur unitate, nulla facta Epactarum in Calendario aut promotione, aut praecipitatione. Sed haec melius ex Capite sequenti intelligentur.

§. III.
De Cycli Solaris, et Litterarum Dominicalium, in Calendario Veteri usitati mutatione in Calendario Novo.

MUtatio Cycli Solaris, ac Litterarum Dominicalium, in Veteri Calendario usitati, est tertium trium punctorum, quae Cap. 8. diximus necessario mutanda ad Veteris Calendarii errores corrigendos. Explicandum ergo, quid Cyclus iste sit, quis usus illius in Calendario Ecclesiastico, et quomodo mutatus.
Cyclus Solis seu Solaris, qui et Litterarum Dominicalium