Cosmiele et Theodidacto Iterlocutoribus
Autore P. Athanasio Kirchero e Soc. Jesu.
DIALOGUS PRIMUS
CAPUT I
Theodidactus. Tantae tuum illud coelestis doctrinae documentum,
quo mentem meam in ultimo illo Subterranei
Itineris nostri termino imbuisti, dulcedinis et efficaciae
fuit, ut exinde veluti nectare quodam inebriatus,
ad ineffabilem illam invisibilium bonorum copiam
et excellentiam continuò mentem meam reflexerim;
Quoniam verò ad tantum finem exsequendum media
multa sunt, eorundemque electio mirum in modum me
dubium perplexumque tenet, ad te coelestium oraculorum
interpretem, ea quo possum, humili mentis obsequio, recurro,
ut quae ad tanti momenti negotium expediendum
quovis modo conferre poterunt, à te exposcam, atque
unà ad nonnulla, quae animum meum vexabant, dubia
respondeas. Te enim unicum ad tantos bonorum thesauros obtinendos,
ducem semper et moderatorem sequendum statui. Dubia
verò illa sunt In quonam consistat Superexcelsa illa
rationalis creaturae dignitas, cuius causa Deus tanta
fecit et operatus est; cur humanam naturam uti tantis oppletam demeritis, ita protoplasti originali delicto contaminatam
assumere sibi complacuerit. Novi enim Deum universam
hanc Mundi machinam non propter Angelos, qui eo, utpote
purè spiritualis actus non indigebant; neque propter
se, utpote qui eam iam in archetypo suo conceptu ratione