Epiphanius l.3 haeres t. 2 fol 354, sequentibus verbis luculenter demonstrat. Quot autem Epiphani, sunt apud alios, veluti hi, qui apud Butum ciuitatem Harpocratem nutriunt instar nutricum, qui senes iam sunt aetate, quique in mensis solennitate imaginarias Ori Numinis afflationes perficere ex Daemone cogutur? unusquisque autem ciuis et valde senex, unam cum adolescentibus contribulibus, et aliis aetatibus puberibus, Sacerdotes eiusdem Ori videlicet, et Harpocratis existentes, capite rasi, unusquisque, inquam, fert impudenter servile ac detestabile signum; et furiosi et desipientes pulticulis farinae ac similaginis atque aliis huiusmodi confectionibus primum facie obliti, postea impertiunt per manum de facie abstergentes, unicuique petenti; ut particeps fiat; atque hoc sanitatis ac medelae morborum gratia; huius Ori dicta ratione circumlati vestigia clare quoque monstrat apud Pignoriam Numus Adriani Imperatoris in quo Isis puellum Orum uberibus exertis admovet, uti et gemma hieroglyphica e doctissimi Nicolai Fabricii de Peresc Gazophylacio deprompta, ubi Orus puer in Baride virgata veste indutus pedibus iacet indiscretis, quem hinc inde mediante Scarabaeo duae stipant upupae, quo symbolo ingens rerum varitas, quam Sol per vastissima coelorum spacia quodam veluti navigio delatus, influxu suo in universo causatur
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/275
From GATE
Revision as of 13:56, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has been proofread