Page:EBC 1620 02 17 2194.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:41, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


Serenissime, ac Potentissime Rex. Dilexi Reverendissimum D. Ioannem Wezyk, cum esset Romae, sed nunc multo magis diligo, cum intelligam diligi a Majestate Vostra Serenissima; mihi enlm persuadeo, a tam pio Rege non diligi nisi viros pios, et benevolentia regia dignos. Quod autem attinet ad promotionem ad Episcopatum Praemisliensem, ad quem Majestas Vestra eum nominavit, nulla difficultas esse potuit neque fuit; scit enim Summus Pontifex, et nos omnes scimus a Majestate Vestra non proponi nisi viros optimos, et Episcopali gradu dignissimos. Neque fuit difficultas ulla in ooncedenda retentione Abbatiae, cum Episcopatus tennis sit, et oporteat Episcopum divitem esse, ut eleemosynas erogare possit pauperibus. Non ero molestus longiore epistola Regine Majestati, quam scio in rebus gravissimis perpetuo occupari. Opto Majestati Vestrae a Deo longitudinem dierum, et omnia alia bona, quae tanto Regi necessaria sunt. Romae die 17 Februarii 1620.