Page:EBC 1616 09 06 1738.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:21, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


Admodum R.de P.r,
Quamvis ego nigras vestes cum purpureis jussu Pontificia Maximi commutaverim: non tamen desii religiosum esse Societatis Jesu, ac per hoc R. V.ra non debuit audaciam appellare, quod ad me scribere voluerit, cum ad fratrem sui ordinis scriberet. Accedit, quod ego peculiari benevolentia Belgas omnes zcomplector, cum annos septem in Belgio docendo, et concionando consumpserim. Illud moleste fero, quod nimis tarde litterae vestrae ad nos pervenerint. Canonicatus enim, qui litteris Dnr Comitis,et vestris petitur, collatus fuerat cuidam Anglo decem diebus antequam nobis vestrae litterae redderentur. Itaque non negligentia nostra, sed tarditas litterarum vestrarum in causa fuit, ut Ill.mus D.nus Comes desiderii sui compos non fuerit. Valeat R.V. mei memor in sanctis precibus suis. Datum Romae die 6. septembris 1616.