Page:EBC 1605 06 15 0476.pdf/1

From GATE
Revision as of 16:22, 2 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Not proofread 1605. ROME,15 jun�i, Bellarmin a Jean Andre 476 ------- ----------------------------------------------------------------------- / Perillu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

1605.

ROME,15 jun�i,

Bellarmin a Jean Andre

476


-----------------------------------------------------------------------

/ Perillustr�s,et Reverendissime Domine. Quod me Dominatio vestra ad Summum Fontificatum evehendum vel crediderit,vel optaverit, id totum benevolentiae vestrae adscribo; facile enim qui diligunt, ea sibi persuadent futura, quae cupiunt. Sed ego, credat mihi Dominatio vestra, non modo sedem illam altissimam nunquam desideravi, verum etiam semper exhorrui, ac Deum toto corde precatus sum, ut meae imbecillitatis optime conscius, tam periculosum fastigium me conscendere non pateretur. Quare Dominatio vestra, si me amat, mi hi congratuletur, Deoque nostro pr� me gratias agat; et si quid in gratiam vestram, dum Romae versor, (quod erit per totam hanc aestatem) efficiendum sit in quo opera mea utilis esse videatur, libere iubeat, et me,ut adhuc fecit, amare pergat. Datum Romae die 15 iunii 1605.

Ioannes Andreas Frochnicius (alia manu)

F.B.5, fol.120. Brouillon autogr. Epist. famil. XL