Page:EBC 1614 09 20 1473.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:10, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Admodum Ill.ris et R.me Domine. Libentissime legi epistolam D.V. R.mae quam mihi Wibrandus Andreae, famulus quondam meus, nunc vero amicus charissimus impetravit. Quamvis autem de dissidio haereticorum Batavorum jam dudum ex litteris Patrum Societatis, qui Moguntiae, et alibi in Germania degunt, multa cognoverim, et illud in specie, quod Magistratus secularis judese controversiarum fidei essev velit: tamen ago gratias Amplitudini vestrae, quod illa ipsa litteris suis ad me perscribere voluerit, ut apud me certiora es sane, et multa addiderit de felici progressu catholicorum in expugnanda penitus Belgica provincia ab haeresis contagio. Debemus hoc bonum vigilantiae, et sollicitudini pastorali D.V. R.mae et fratrum ipsius, pro qua re gratias ago Deo quantas maximas possum. Accepi vero gratissimo animo salutationem,et benevolentiae significationem; et ego vicissim offero si quid possim officii vel laboris suscipere in gratiam Amplitudinis Vestrae, cui et precor a Deo perseverantiam in tam bono certamine adversus fidei hostes, et pro tam pio labore premium sempiternum. His valeat R.ma D. V.ra mei memor in sanctis precibus suis. Da.tum Romae die 20. Septembris 1614.
Admodum ill.ris et R.mae D.V.
Uti frater, ad omnia obsequia paratissimus.