Page:EBC 1613 06 10 1286.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:01, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Admodum R.do Patri, Patri Carolo Campigny provinciali Caelestinorum per Calliam.
Lugdunum.
Admodum R.de Pater
Gratular R.V. ex corde dignitatem provincialatus, et precor Deum ut cedat in majorem gloriam Dei et congregationis utilitatem. Libenter quoque accepi, quod cohortatio mea de mentali oratione, et studiis, ac novitiatu placuerit reverendis patribus istis, et spero in dies magis placituram. Gratissimum etiam mihi fuit quod congregatio Caelestinorum in Gallia in Breviario novo recipiendo non dissenserit a congregatione italica et a religuis congregationibus ordinis S.i Benedicti. Quod attinet ad oblatos in itinere ducendos habitu seculari, et militari existimarem sequendam esse consuetudinem aliorum religiosorum; vel consulendos homines doctos, qui in Galliis non desunt, et melius noverunt quid istic possit aut expediat fieri quam nos qui procul absumus. Absolute autem certum est non licere sine magna necessitate religiosos professos, quamvis laicos in cerere sine habitu religioso,et armatos. His valeat R.V. mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 10 Junii 1613.
Admodum R.dae Paternitatis V.rae
Uti frater
Robertus cardinalis Bellarminus.