Page:EBC 1608 04 28 0763.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:38, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Reverende Pater. Ex litteris R. Vestrae datis die 8 februarii, qnae tamen mihi tardissime redditae sunt, magnam animo voluptatem cepi, quod ex iis intellexerim isti monasterio datum esse priorem a provinciali Franoiae, et quod R. Vostra ad reformandum monasterium animum adiecerit. Iam enim desperare incipiebamus de statu Celestinorum in Belgio; et quamvis apud Summum Pontificem egerim, ne monasterium istud daretur Carmelitanis, tamen cogitare incipie bamus de transferendis isthuc monachis alterine ordinis bene re formati. Qnare nihil Summo Pontifici,et mihi gratina uccidere poterit, quam si audiamus monasterium Coelestinorum in Belgio iterum florere spirituali, ac vere coelesti conversatione. Quod attinet ad ducem Arscotanum non est visum Summo Pontifici expedire, ut is hoc tempore a nobis admoneretur, sed ut R.V. primum vel per se, vel per aliquam aliam personam illum admoneret; et postea,si opus erit, vel nos ipsi ad eum scribemus, vel per nuncium apostolicum admoneri curabimus; sed nihil magis illum movebit,quam monasterii spiritualis, vera, et solida reformatio. Valeat R.V. mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 28 Aprilis 1608.