Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/245

From GATE
Revision as of 11:48, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


ulterius investiganda relinquo. Alterum vocabulum almatha idem significat ac Virginem; quam eodem nomine Hebraei , Syri, Aleimtha, Ghaldaei sive Babylonii Almatha, sine Iod in medio, hoc est, Virginem iuvenculam et absconditam appellant. Ut ex lexicis eorum patet. Nota hoc loco; primam et ultimam literam huius vocis ad Syrorum literas Ain et Olaph proxime accedere, atque sic vulgo has literas veteres Hebraeos expressisse Abram Balmis docet, et antiquum Hebraeorum Syrorumque Alphabetum apud Claudium Duretum l. de linguarum origine in fine peculiari folio impressum luculenter demonstrat. Reliqui vero characteres ad Hebraicarum literarum formam propius accedere cuivis perito facile patebit. Unde colligo hos characteres antiquos Hebraeorum esse, et hanc scripturam ante inventionem punctorum vocalium incisam; imo Syras, Arabicas, Samaritanasque quicquid alii dicant, aliunde non profluxisse, nisi ex antiquo hoc charactere; suo loco ostendam. nunc haec tantum indicasse sufficiat. Tertia vox sequentia verba in se concludit μονογραμματικῶς inserta hoc est, concipere faciet, et pariet filium, quorum primum futuri temporis, 3 pers: mascul: in Aphil concipere facere seu gravidam reddere; alterum fut: temp: pers: faemin: a