Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/225

From GATE
Revision as of 11:48, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


19 Missale S.Cyrilli

20 Grammatica et dictionarium.
21 Missale.
22 Grammatica et dictionarium.
23 Evangelis.
24 Orationes sacrae.
Atque hi sunt Codices Copti, quos Bibliotheca Vaticana hodie conservat, in aliis quoque celebrioribus Urbis Bibliothecis varia quoque hac lingua conscripta monumenta reperiuntur: est in Bibliotheca Collegii nosti Maronitici inter ceteros Arabicos Codices Martyrologium quoque Copticum, in quo Sanctorum Orientalis Ecclesiae , potissimum Aegyptiorum Monachorum vitae, iuxta dies 12 mensium Coptorum vernacula, descriptae spectantur, dignum sanem opus, quod ob rerum memorabilium copiam, et historias gestaque Sanctorum Latinae Ecclesiae hucusque ignota, publici iuris siat. est et liber asceticus Epistolarum S. Antonii ad Monachos Aegyptios conscriptarum, non minori rerum copia refertus. Quae Coptitarum monumenta esse plerisque; libris praefixae, aut in sine adnexae, aut marginibus etiam appositae inscriptiones luculenter ostendunt. Porro in privatis quoque aliorum Bibliothecis non desunt Coptici Codices, inter quos Thesaurus