Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/264

From GATE
This page has not been proofread


Quodnam latus interfecet, et quot partes lateris ascindat perpendiculum hbere (sic) dependens. Ponamus latera esse divisa in 12 partes, et perpendiculum ex latere verso D C abscindere portionem D E 6 partium. Considera jam duo triangula A E D, et A F O, quae aequiangula sunt: Nam anguli D et O sunt recti, ac proinde inter se aequales; et quia A E et F G parallelae sunt, in easque cadit recta F A protracta in I, erit per 29. primi. angulus L A E aequalis angulo L F G; est autem et angulus L A E alterno angulo A E D aequalis, reliquusque E A D reliquo F L G, seu F AS O, per 32. primi. Ergo per 4. sexti, ut AD 12, ad D E 6, ita A O 60 ad O F 30. Huic si adjicias altitidinem A K, seu O G, habebis totam altitudinem turris.
Fiat secundo in I distante 30. pedibus. Suspende ut antea Instrumentum ex A I; et inspecto per dioptras cacumine F, cadat perpendiculum in angulum C. Erunt iterum duo triangula A D C, A O F aeqiangula, propter demonstrationemm paulo ante factam. Quae igitur erit proportio inter A D et D C, eadem erit inter A O et O F, nempe aequalitatis.
Fiat terio in H distante 15 pedibis. Operatione facta ut antea cadat perpendiculum in latus rectum B C, abscindatque sex partes in E, et formet Triangulum A B E, quod aequiangulum est triangulo A D F: Nam anguli ad B et O sunt recti; et consequenter reliquus B E A reliquo F A O. Ergo per 4. sexti, ut B E 6, ad B A 12, ita A O sive H G 15, ad O F 30.

ANNOTATIO I.


Traingulum L A K aequiangulum est triangulo L F G, et consequenter triangulo A F O. Quoniam igitur eidem triangulo A F O aequiangulum est triangulum A E D, ut demonstratum; erit e triangulum L A K triangulo A E D aequiangulum. Quam igitur proportionem habet E D ad D A, eandem habet a K ad K L. Ex his scies, quantum K L protrahatur ultra K utque in L. Eodem modo scies, quantum I M protrahatur ab in M, ,et H N an H in N.