Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/547

From GATE
Revision as of 10:44, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


§. I.
Quae littera cujusque mensis Calendis adscripta sit, memoriter scire.

HOc docet sequentes versus memoriales, quos habet Clavius in Computo Ecclesiastico cap.9. Alii Computistae alios habent,

Astra Dabit Dominus, Gratisque Beabit Egenos. Gratia Christicolae Feret Aurea Dona Fideli.

Hic duodecim sunt voces, pro numero duodecim mensium, quorum cuilibet tribuitur, nempe prima Astra mensi Januario, secunda Dabit Februario, tertia Dominus Martio, atque ita deinceps caeterae ordine caeteris ordine mensibus. Initialis autem cujusque vocis littera est ea, a qua in Calendario incipit mensis, cui tribuitur; nam ab A incipit Januarius, a D Februarius, a D Martius, a G Aprilis, etc. Omnes duodecim litteras collocavimus in totidem articulis manus sinistrae, ut apparet in Figura 86 sequenti.

§. II.
A qua Feria quilibet mensis quovis anno dato incipiat, invenire.

COgnita prima littera cujuslibet mensis, a qua Feria quilibet mensis quovis anno dato incipiat, sic cognosces.
Indici litterae Dominicalis propositi anni, adde indicem litterae, a qua incipit mensis datus; a summa, si major est septenario, abjice 7; residuum indicabit Feriam, a qua mensis initium ducit.
Vel, A littera Dominicali propositi anni inclusive numera in digitis, aut digitorum articulis in sequentes ordine Alphabeti, usque ad eam litteram, quae Calendis dati mensis praefixa est (redeundo a littera G, ad litteram A, si opus est;) numerus digitorum aut articulorum, quos percurristi, indicabit numerum Feriae, a qua mensis propositus incipit.
EXEMPLUM I. Scire cupis, a qua Feria quilibet mensis anno