Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/465

From GATE
Revision as of 10:41, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


est, unitate aut augeantur, aut minuantur, ac propterea in Calendario vel ascendant, vel descendant.
Luna, ut diximus, annis 312½ unum fere diem anticipat, hoc est, Novilunia uno fere die citius in dicto temporis spatio contingunt quam antea. Unde necessarium foret, ut singulis trecentis ac duodecim cumdimidio annis aequatio Epactarum fieret. At quoniam ex anticipatione praedicto temporis intervallo facta sequitur Lunam anni 2500 anticipare dies 8; ut Gregorius XIII facilitati consuleret, statuit ex Calendarii Reformatorum consilio, ut aequatio non differatur usque ad elapsos annos 312½, sed ut septenis vicibus trecentesimo quoque anno Epactae aequentur, hoc est, unitate augeantur (assumendo superiores unitate majores inferioribus) octava vero vice anno quadrigentesimo: ut ita annis 2500 octonis vicibus aequentur. Incipit autem prima aequatio anno 1800, secunda anno 2100, teria anno 2400,n et sic deinceps. Ex his facile est, Tabulam aequationis Epactarum construere, si prius Tabulam Epactarum expansam (ut vocant) cum Aureis numeris in Capite, et Litteris triginta ad latus sinistrum positis, perspectam habeas. Utriusque structuram et usum nunc damus.

§. I.
Structura Tabulae expansae Epactarum.

IN vertice Tabuale ponantur omnes novendecim Aurei numeri, initio sumpto a numero 3, qui tempore Concilii Nicaeni Claendis Januarii, id est, primo diei anni in Calendario praefixus erat.
Infra numeros Aureos ponantur triginta lineae Epactarum, tali ordine. Proxime infra Aureum numerum 3 ponatur Epacta haec, *, proxime infra 4 haec, XI; infra reliquos numeros Aureos reliquae dextrorsum formentur per adjectionem numeri 11, ut si ad XI addantur 11, fiant XXII; si ad hanc addantur 11, fiant XXXIII, et rejectis 30 retineantur III; et sic de caeteris usque ad Epactam decimam nonam, ponendam infra Aureum numerum 2. Sed nota, Rpactae, quae est infra Aureum numerum 19, addi debere non 11, sed 12 unitates, ut formetur Epacta scribenda sub