Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/936

From GATE
Revision as of 10:40, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


3. 4. I. 23. 17. 4. 3. 8. 19. 3. 9..23.7. 10-23. 9. Noli consentire in 20. 4. 19. 18. 10. 8. 17.10, 2. et caetera

    Foedus cum. et caetera.
    
    Annotatio.
    Itaque et Lector quoque Scripturae Stenographicae per Tabellas, et per duas numerorum series per actae, illius solum seriei numerorum rationem habebit, qui litteris secreti correspondent reliquis praeteritis.
    Ex dillis hoc et praecedntei Capite constat, quomodo occulte scribendum sit ope trium quatuor aut quinque Tabellarum. Quod etiam explicavi in Schola SteganographicaClasse 3. variis Capitibus. Ubi etiam Capitulus 9. docui, quomodo scribendum et legendum secretum numeris obvelatum per tot Tabellas, quot litteras secretum continet. Eadem Classe Capitulus I docui, quomodo exercenda Cryptographia per Abacum Numeralem: quae omnia applicari possunt Tabula Steganographica initio hujus Libri propositae, si integra maneat, et non dissecetur in varias columnas seu Tabellas: est enim hac Tabula nihil aliud quam Abacus Numeralis citato Capitulum I propositus, et explicatus, cum hoc solum discrimine, quod hic singulis columnis apposita sint numeris litterae Alphabeti lateralis, quae litterae ibi omissae sunt, et semper desumi debent ex dicto laterali alphabeto, quod unum aequivalet omnibus in Tabula hujus Libri expresse positis. Legat, qui volet, dictum Caput I, adjuncto etiam Capitulum 10.
    Praeterea quod cocui eadem Classe 3. Capitulum II. per unicam scilicet lietteram Alphabeti, quae Clavis officum sustineat, integram Epistola de quavis re scripta secretum animi sensum alteri communicare, uti etiam per duas, tres, quatuor, aut quotvis alias litteras pro Clavi assumptas, potest applicari Steganographia hactenus explicata, uti consideranti facile patebit.
    Rursus quod tradidi Capitulum 12 de modo unum ete idem secretum