Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/935

From GATE
Revision as of 10:40, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


Epistola numeris et personae conveniente, qua exquiras ejus sententiam, vel petas, ut alterius sententiam exquirat, circa calculum astronomicum transmissum.

Annotationes.

    I. In hoc exemplo, ut jam insinuavi, primi tantum nemeri,  qui gradus significant, et ex prima Tabella P desumpti sunt, denotant litteras secreti ex eadem Tabella P desumptas. Itaque nulla habenda est ratio reliquorum numerorum significantium Minuta.
    II. Possent tamen eadem secreti littera de fumi ex secunda Tabella E, et per numeros illius significari, nulla habita ratione primae Tabellae P.
    III. Sufficit uti alterutra Tabell, quaerendo in illa litteras secreti, et depromendo ex eadem numeros litteris appositos, qui significent Gradum.
    IV. Quocunque autem modorum utaris, et quascunque Tabellas adhibeas, constare debet amico absenti de Tabella, ex qua litteras secreti, et numeros litteris correspondentes desumpsisti. Itaque vel monendus, vel praemonendus ea de re est, vel ex conventione cum ipso inchoanda Epistola ab illa littera, quam Tabella gerit in vertice.
    
    Lectio Steganographiae per duas Tabellas facta.
    Numeros praedicto modo scriptos, ac missos, intelliget absens, sciatque quas litteras significent, si ante se collocet solam illam Tabellam, ex qua steganographus illos deprompsit, et in illa quaerat singulos numeros ex ea depromptos, illosque scribat ante se vel in linea perpendiculari, vel intransversali, ac singulis apponat litteras in _Tabella correspondentes. Sic ergo stabunt numeri et litterae praecedentis exempli.