Crepusculum est lux illa crepera, seu dubia ante Ortum solis mane, et post eiusdem Occasum vespere: unde illud vocatur matutinum, hoc vespertinum. matutinum etiam Aurora dicitur, vel ad aurea Solis luce appropinquante, vel ab aumento roris. Italis Alba dicitur, quod aer circa Horizontem albescere incipiat, qui antea nigris tenebris involutus fuerat.
Matutinum incipit, quando Solo in verticali circulo, qui tunc per eum transit, abest ab Horizonte Orientali infra eum gradibus circiter octodecim, ita ut inter solem et Horizontem interjectus sit arcus dicti Verticalis octodecum circiter graduum: Vespertinum vero definit, quando Sol totidem gradibus ab Horizonte occidentali distat, infra eum post Occasum demersus. Dixi, circiter octodecim gradibus, quia tametsi communiter Astronomi octodecim draduum distantiam adsignent, alii tamen modo haec distantia investiganda sit, postea dicetur.
Causa utriusque Crepusculi est, quod aer vaporis, exhalationibus, aliisque variarum rerum effluviis condensatus 8qui ob id Atmosphaera appellatur ab Astronomis) a Sole adhuc infra Horizontem existente illuminatus, refringit eius radios ac lumen, atque ad nos in Terra existentes reflectit. Hoc autem primum contingit ante Ortum Solis, et ultimum post Occasus eius, cum si gradubus octobecim vel circiter infra Horizontem depressus est, ut demonstrant Astronomi. Quando enim pluribus gradibus Sol ab Horizonte distat, illuminat quidem aerem subtiliorem, et a dictis effluviis liberum, sed lumen ad nos non reflectitur, quia in eo, ob defectum densitatis, non refringitur, sed irrefractum recta versu coelum progreditur. Demonstrationem qui volet, legat P. Clavium in Commentariis ad caput 3. Sphaerae, Digressione de crepusculis, Proposit. 3. et alios.