Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/440

From GATE
Revision as of 10:38, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


Quae diximus, constant ex Eusebio lib. 5. History. cap. 23. D. Ambrosio in Epistola ad Episcopos Aemiliae, Venerabili Beda lib. de Ratione temporum cap. 57. et aliis; eaque decreta fuere a S. Pio Papa et Martyre, S. Victore Papa item et Martyre, et a Concilio Caesareensi in Palaestina, aliisque Auctoribus paulo post citandis. Verba Decretorum, Auctorum que citatorum ac citandorum affert Clavius in Calendario Gregoriano cap. I.
Cum nihilominus quidam Orientales contenderent, Pascha nostrum celebrandum esse ipsa XIV Luna primi mensis; antiquu hoc Decretum fuit renovatum ac confirmatum in celeberrima Synodo Nicaena, 318 Episcoporum, Anno Christi 325, praesentibus Legatis Sedis Apostolicae a Sylvestro Papa missis, et Constantino Magno Imperatore, ut constat ex Epistola ab eadem Synodo missa ad Ecclesiam Alexandrinam, et ad Fratres incolentes Aegyptum, Libyam, et Pentapolim; cujus Epistolae verba refert Socrates lib. I. Histor. cap. 6. et Theodoretus lib. I Histor. cap. 1. Idem fuit deinde confirmatur a Concilio Antiocheno, et Chalcedonensi.
Ex his aliisque multis testimoniis apud Clavium loc. cit. constat, Pascha Christianorum semper, etiam a primis Apostolorum temporibus, celebratum fuisse die Dominica post XIV Lunam primi mensis Lunaris, inchoatam vel in ipso aequinoctio, vel proxime post aequinoctium; adeo ut si XIV Lunae incidisset in diem Sabbathi, proxime sequenti die, videlicet die XV Lunae, fuerit celebratum Pascha, et etiam nunc celebrari possit, nec exspectatam aut exspectandam alteram diem Dominicam: si autem XIV Lunae incidisset in diem Dominicam aut diem Lunae, Martis, etc: exspectatum fuisse, et etiam nunc exspectandum usque ad Dominicam sequentem. Quae bene notanda sunt contra nonnullos secus sentientes.
Quoniam vero ante Concilium Nicaenum non sine labore singulis annis a peritis inquiri debebat dies verni aequinoctii, et dies Plenilunii, quod post dictum aequinoctium contingebat: ut omnes fideles imposterum, aut saltem sacrorum Antistes, et animarum Curatores, ea facile indagarent, voluit dictum Concilium, ut aequinoctium imposterum sedem suam haberet in 21 die Martii