Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/164

From GATE
Revision as of 16:20, 27 January 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs)
This page has not been proofread


Subtrahe haec 48 a 48 supra scriptis in primo membro Dividendi, et nihil remanebit; scribe ergo supra 00, ut vides factum in eadem 3tia Operatione Exempli C, et dele figuras, quas ibi vides deletas. His factis, promove Divisorem 24, ut vides factum in 4ta Operatione Exempli E; et dic: 24 in 3 non continentur: scribe ergo post lunulam 0, et dele solum Divisorem, ut vides ibi factum. Tandem promove Divisorem, ut factum vides in 5ta Operatione Exempli G, et dic: 28 in 30 continentur semel; scribe ergo post lunulam: et quoniam 1 non multiplicat, subtrahe 24 a 30, remanent 6: quae scribe post Quotum supra transversam linoleam, et Divisorem subscribe, ut ibidem factum vides, ac dele Divisorem et membrum Dividenti, nempe 30. His peractis, absoluta esta tota Divisio.
Sint iterum dividenda 3284, per 43, sive in 43 partes seu personas. Colloca numeros, ut vides in 1ma Operatione Exempli B supra positi, et dic: 4 in 32, continentur septies (septies, dico, non octies, quia totus Divisor 43, in 328 non continetur octies, sed septies tantum:) scribe ergo 7 post lunulam proQuoto, ut factum est in 2da Operatione Exempli B. Hunc Quotum duc in totum Divisorem 43, et productum 301 scribe infra, ut vides in 3tia Operatione Exempli C. Subtrahe hoc productum 301, a 328 supra scriptis, er residuum 27 scribe supra, ut vides factum in eodem exemplo; et dele numeros, quos deletos vides. Hic factis, promove Divisorem 43, ut stet sicut apparet in 4ta Operatione Exempli F, et dic: 43 in 274, seu 4 in 27, continentur sexies; scribe ergo 6 post lunulam pro Quoto; duc hunc in Divisorem, productum 258 infra scriptum subtrahe a 274, residuum 16 scribe supra, ut vides factum in Exemplo H, eritque finita tota Operatio, quia Divisor non potest amplius promoveri. Residuum 16 scribe supra linoleam, Divisorem infra, ut in eodem Exemplo H apparet.

§. III.


Praecepta Divisionis versibus comprehensa.


Tres numeros omnis Divisio facta requirit,
Est qui Secans, numerusque Quotus, numerusque Secundus.