tertiarum, etc figurarum scribi debet tribus figuris; scribe primam solam infra, secundam vero retine pro proxime sequenti summa, tertiam protertia.
Quarto. Si ex additione figurarum ultimi ad sinistram loci procreatur summa, quae pluribus quam una figuris scribi debet, nil mente retine, sed totam scribe sub linea, ut factum vides in secundo et quarto exemplo.
Quinti. Si in una aut altera serie numerorum, qui adduntur, reperitur excessus ad sinistram, ut in exemplo tertio et quinto, eum scribe infra lineam ad summam versus sinistram, addito illo, quod immediate ante retinueras mente.
Sexto. Zerum inter numeros addendos occurrentem nihil cura, sed scribe linea solum figuras significativas, vel earum summarum, modo dicto, ut factum vides in secundo exemplo.
Quod si in tota aliqua serie numerorum sibi invicem suppositorum reperiuntur meri zeri sine figura significativa, ut in quarto praecedenti operatione habeas aliquam figuram mente retentam; tunc enim loco zeri ponere debes illam figuram, ut factum est in quinto exemplo.
Plearque, quae dixi, exprimuntur sequentibus versibus memorialibus, reducta ad tria puncta.