Alphabetico, eamque admoveas ad praecedentes duas H et I, et habebis vocem HIC. Et hoc pacto ordine procedes, usque dum totam Epistolam descripseris. Si vero Clavis litteras omnes expediveris, ab initio Clavis incipiendo prosequeris tuum negotium uti prius. His ita dispositis, et Clavem leges in fronte, antequam Tabellae sursum ac deorsum moveantur, et contrarium sensum in unam transversam lineam coactum, postquam sursum ac deorsum motae iuxta praescriptum fuerint.
Dupliciautem via Epistola scribi poterit hoc modo. Prima est, si numeros unicuique litterae arcani sensus appositos seorsim distincte descripseris, et perpendiculari situ, uti in Astronomicis fieri solet. Altera est, per modum Epistolae quacunque lingua scriptae: si enim in tot puncta litteras Epistolae distinguas, quot numerus litterae adscriptus denotat; habebis intentum. Sed haec cum longiora sint, quam ut hic describi queant; modum procedendi ex libello huic loculamento competenti clarius percipies.
Ad Musicam accedo, cuius modum praxinque forsan nimis ieiune exposui in libello huic loculamento destinato. Si tamen exacte illam intelligere cupis, consulo, ut octavum librum Musurgiae meae adeas, a folio 54 usque ad 80, ubi incipiunt exempla μτλοδεογας contrapuncti simplicis, a pentasyllabis vocibus usque ad dodecasyllabas: a folio 103 incipiunt exempla contrapuncti floridi. Et hic est primus modus. Alter modus est per baculos Clavium, et habetur folio 192, ubi et tota praxis exponitur Proposit. 2. Data voce bassi, quot libet alias eidem superinstruere. Facile tamen ex libello utriusque rationem percipies.
Atque haec sunt, quae Tibi, Eruditissime Kinnere, communicanda duxi; non quod digna sint sublimi tuo ingenio, sed quia apta in Mathematicis puero. Excusabis quoque meam in construendo Organo paupertatem. Libellus tanto Principe dignus aurum, argentum, gemmasque; merebatur: at ligna quoque; non despecturum confido: formalia, non materialia in hisce Principes aestimare debent. Demu non dubito, si mei causa non nihil temporis
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/107
From GATE
Revision as of 14:33, 22 January 2020 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread