II. Causa collocationis annorum centesimorum praedicto modo in cellulis Tabulae, haec est. Anno Christi centesimo 0, posito in vertice primae columnae A, subsequentes centesimi cadunt necessario in illas cellulas, in quibus collocati sunt. Nam si a cellula secunda F columnae A in quam cadit primus annus Christi, pergas ordine naturali deorsum per reliquas cellulas tam primae, quam secundae, tertiae, et quartae columnae, usque ad cellulam decimam nonam inclusive, (nempe usque ad primam cellulam E inclusive columnae primae) et redeundo ad cellulam F, collocandoque ibi annum Christi vigesimum, pergas percurrere in orbem omnes cellulas toties, donec pervenias ad centesimam; cadet primus centesimus Christi annus in cellulam primam columnae secundae B, secundus centesimus in cellulam primam columnae C, et reliqui centesimi in reliquas cellulas, prout diximus, et prout Tabella monstrat: decimus vero nonus centesimus cadet in cellulam primam E columnae primae A.
III. Ad inveniendas sedes in cellulis reliquorum centesimorum annorum ultra novendecim centesimos jam adsignatos, ne cogamur saepe percurrere novendecim illas cellulas Tabulae, satis est, si notentur sedes dictorum novendecim centesimorum ab 0 exclusive, usque ad annum 1900 inclusive (quem diximus cadere in cellulam primam columnae primae A.) His enim cognitis, facile sedem cujusvis subsequentium centesimorum, quantumvis magnorum, invenies hac ratione. Ex numero annorum centesimorum propositorum aufer 20, quoties potes, et reliquo numero tot unitates adde, quoties ablata sunt 20. Nam ubi centesimus hujus summae sedem habet, ibi erit sedes anni propositi.
EXEMPLUM. Quaerenda et invenienda sit sedes anni 4900. Ex numero 49 (qui est numerus centesimorum, reliquae enim duae figurae ad dexteram significant denitates ac unitates) auferuntur 20 bis, et remanent 9. Huic ergo residuo 0, addenda sunt 2, propter 20 bis ablata, ut fiant 11. Et quia undecimus centesimus, id est, annus 1100, sedem habet in tertia cellula comunae quartae D, collocabitur ibidem annus 4900.
Aliun. Sit quaerenda sedes anni 9700. Ex numero 97 centesimorum rejici possunt 20 quater, et remanent 17; quibus si addantur 4, propter quater 20 abjecta, fiunt 21. Ab his iterum si auferantur 20,
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/488
From GATE
Revision as of 16:08, 5 January 2020 by Antonio Mele (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "''II. Causa collocationis annorum centesimorum praedicto modo in cellulis Tabulae, haec est. Anno Christi centesimo 0, posito in vertice primae columnae A, subsequentes centes...")
This page has not been proofread