Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/928

From GATE
This page has not been proofread


    X. Si secretum, per puncta Epistolae indicandum, longum est, prolixam esse oportet Epistola, ut in ea tot puncta notari queant, quot secretum litteras continet. Si secretum bre est, adhiberi potest Espistola et longa, et brevis; dummodo in hac notari possint puncta numero aequalia litteris secreti.
    XI. Loco Epistolae ad amicum abssentem scribi et mitti possunt quicunque nuemri Arithmetici, quicunque characteres Signorum Zodiaci et Planeatarum, quaecunque notae Chymistarum, depicti flores, folia, fructus, et alia quaevis signa, aut etiam hieroglyphica, dummodo omnia et singula distincte exprmantur, ut convenientibus punctis notari queant. Potest praeterea Epistola scribi qualibuscunque et quomodocunque formatis abbreviaturis, et ductibus, ut vocant, dummodo discerni una lettera possit ab alia, seu simplex sit, seu composita per abbreviaturam. Eadem Epistola scribi potest vocabulis, quae nec scribens intelligat, nec is, ad quem scribitur.
    Multa alia motanda ommito, que sagaci Lectori facile in mentem venire possunt: et ad alia pergo.
    
    CAPUT V.
    Praecedens artificium Steganographicum redditur fere immune a suspictione latentis secreti.

Praecipuum, quod in Steganographicis scriptionibus requiritur (ut in Schola quoque Steganographica dixi Classe 3. Capitulus 1.§.6.) est, ut immunes sint a suspicione latentis secreti, hoc est, ut, si veniant in manus aliorum, maxime hostium, nullum prae se ferant signum, quod Steganographicae sint, et nullam ingrerant suspicionem, quod sub ipsis secretum quoddam contineatur. Si enim suspicio ruboritur; modis ommnibus laboratur, ut secretum eruatur; aut si id assequi hostes non possunt, detinent Epistolam, nec permittunt ut eo deferatur, quo destinata est. E contrario vero si nullum secreti latentis signum animadvertitur, saepe