illius ante et post illas horas nunquam, toto anno illuminatur a Sole, sed in aestate, ubi dies longiores sunt quam duodecim horarum, mane ante, et vespero post sextam, illuminatur planum inferius ejusdem Horologii. Itaque Superiori, in una plani parte delineato, addendum est Inferius, in altera ejusdem plani parte delineatum.
Inferius igitur Horologium Polare Astronoicum habebis, si illud ide, quod jam delineatum est in uno plano, delinees et in altero. Si omnes lineae horariae Inferioris respondent omnibus lineis Superioris, idem stylus rectus, puncto E infixus, et tantum infra quantum supra emines, servit pro utroque Horologio.
Mutandi tamen sunt numeri horarii, et qui in Superiori sunt ad dexteram, scribi debent in Inferiori ad sinistram, et vice versa.
Ex dictis hactenus patet, ipsam Regulam Sciathericam esse Horologium Astronomicum universale Meridianum et Polare. Si enim supra lineam horae duodecimae loco styli erigeres lamellam recta angulam tantae altitudinis, quantum est spatium inter 12am'et 3tiam vel 9nam, et Regulae dares debitum situm, qualem requirit Meridianum ac Polare Horologium; monstraret umbra lumina horas quovis loco totius Mundi.