Quae diximus ac demonstravimus de Quadrante, applicari possunt ad debent ad Regulam Sciathericam, ut consideranti patet.
Ex his sequitur I. Si in Horologio Horizontali recta E K, aequalis rectae E c, faciat cum E F angulum complementi elevationis poli, et recta F K angulum elevationis poli, et consequenter concursus rectarum E K et F K angulum rectum, atque ex K demittatur in E F perpendicularis K I; punctum I esse locum styli, et I K longitudinem ejus.
Sequitur II. Recte constitui triangulum E F K, invenirique styli longitudinem ac locum, praxi tradita supra numero 6 et 7 Descriptionis Horologii: nam cum angulus K trianguli E KF sit in Semicirculo, erit rectus, per 31. tertii; et cum recta E F sit aequalis rectae A b, et recta E K rectae A R, et recta F K rectae R b; erit necessario angulus F aequalis angulo b, et angulus E angulo A; ac proinde recta F K erit axis Mundi, et E K semidiameter Aequatoris; qui cum se se intersecentad angulos rectos in centro Mundi, erit K centrum Mundi, ideoque K I stylus, et I locus styli.
Ex eodem Semicirculo, eademque Regula Sciatherica,
quomodo describenda Horologia majora