Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/433

From GATE
Revision as of 10:19, 28 November 2019 by Antonio Mele (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "anni essent Dierum 365 tantum, neglectis interim sex horis, ut sic anni ab uno eodemque semper principio (quod non fit in Astronomicis) nempe a media nocte primum Januarii die...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


anni essent Dierum 365 tantum, neglectis interim sex horis, ut sic anni ab uno eodemque semper principio (quod non fit in Astronomicis) nempe a media nocte primum Januarii diem Artificialem praecedente, inchoarentur; quarto vero quoque anno, quo sex illae horae neglectae, quater sumptae, constituunt horas 24, atque adeo diem naturalem integrum, insereretur unus dies, ideoque quartus ille annus esset dierum 366. Quia igitur quarto illo anno unus dies anno communi adjicitur, seu inferitur, ideo ille Annus Intercalaris, seu Embolismaeus, aut Embolismicus, hoc est, Interjectitius, Germanice Cihalt Jahr/ appellatur. Et quia dies ille post 24 Februarii, seu post sextum Calendas Martii inseritur, ob idque in Calendario, et in Martyrologio Romano, bis dicitur, sexto Calendas Martii; ideo idem annus dicitur Annus Bissextilis, seu Bissextus; ac proinde tunc mensis Februarius non tantum 28. ut aliis annis, sed 29 diebus constat.
Annus Julianus uterque