Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/13

From GATE
Revision as of 11:44, 18 November 2019 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has been proofread


est; nec dedignare, quod nostrum est, quanquam vilius, MAGNOQUE MAGISTRO longe minus longeque inferius. Magnarum mentium est, ad non magna donaria, magno tamen affectu exhibita, respicere, Cyro scilicet Rege praeeunte, qui vel pomum ab agricola oblatum, serenissima fronte summaque humanitate acceptavit. Dedit, quod potuit, agricola, et satisfecit. Scimus, quid a nobis flagitet nostra in TE observantia, quid reposcant iura vicinitatis. Quod possumus, facimus, dum OPERE HOC Mundo universo palam facimus, ex asse TIBI devotum esse Collegium Herbipolense.
Vale igitur, MAGNE PRINCIPES, Vale,