Testament de B. (3)
4952
,.j2' 4 ^ ^
/que alia integre ad haeredem, idest,ad domum professam Romanam Socie-
tatis Jesu, ut dictum est, pertineant volo, et in illis omnibus,et in
singulis ipsam haeredem instituo et nomino.
Pro auxilio animae meae nihil relinquo vel praescribo, tum quia
JTparum admodum erit, quod ad haeredem perveniet ut existimo, cum ego
cumulandis pecuniis,vel rebus pretiosis acquirendis nunquam operam
dederim, tum quia confido,imo certo scio, non defuturam buie officio
piam charitatem matris meae, Religionis videlicet Societatis Jesu,
ut pr� aliis filiis suis nunquam deest; et quemadmodum ego non defui
/^toto vitae meae tempore pr� defunctis Societatis sacrificia et orati-
ones Deo offerre. Executorem hujus meae voluntatis nomino honoris
causa Illustrissimum et ^/mum Dominum meum Cardinalem Aldobrandinum:
labor enim, ut existimo, nullus erit in executione testamenti hujus.
Relinquo autem eidem Illustrissimo Domino meo id quo^pretiosius nihil
/^habeo, videlicet crucem ligneam reliquia pretiosissimis refertam,
quarum catalogus in scriniolo cooperto rubro holoserico invenietur.
Hoc testamentum valere volo, aliis prioribus abrogatis,quae in
omnibus et per omnia revoco,casso,et annullo, etiamsi hoc forte non
fuerit cum debitis solemnitatibus factum; id enim aperte concedit Ru-
^^lla Summi Pontificia Clementis Vili, in qua mihi data est facultas
testandi, etiam per simplicem epistolam vel cedulam manu mea subscri-
ptam.
Ego Robertus Cardinalis Bellarminus ut supra dispono, in
stituo, lego, et tester non solum prelato, sed omni alio meliori
modo.
Scripsi manu propria die V.Decembris anno M.D.S.X^,
anno 6. Pontificatus Sanctiss/i D.N.Pauli Papae 7.
Epist.V.C.Bellarmin!. Autogr.