Page:EBC 1619 02 18 2074.pdf/2

From GATE
Revision as of 15:28, 27 June 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "18 f�vr.1619.Rob.de Nobili � Bell.(fin) 4574 / sententiam: idem quoque sentii D.Joannes Franciscus de Almeida haereticae pravitatis Inquisitor (hic enim duo sunt Inquis...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


18 f�vr.1619.Rob.de Nobili � Bell.(fin)

4574

/ sententiam: idem quoque sentii D.Joannes Franciscus de Almeida

haereticae pravitatis Inquisitor (hic enim duo sunt Inquisitores

aequalis omnino dignitatis ac muneris, qui primarii Olysiponensis

imperium agnoscunt) vir sane genere,pietate,doctrina spectatissi-

.^"mus, atque de me deque Madurensi causa optime meritus; cui pergra-

tum mihi quoque fuerit si Ill/ma Dominatio V. meo nomine gratias

agat, et si de dederit occasio, cumulatissime referat. Sed quamvis

horum omnium sententiae Madurensis causae victoriam polliceantur,

me tamen Ill/mae D.V. litterae maxime confirmant, in iis enim non

/^modo jubet me bono esse animo, sed certissimam victoriae spem fa-

cit dum ait, tametsi hujusmodi discussiones et consultationes in

urbe Goa fiant, omnia tamen Romae finienda sunt. Ill/ma D.V. nobis

ac toti christianae Reipublicae diutissime vivai. Goae 18 fnbrua-

rii 1619.

Illw/mae ac R/mae D.V.

Indignus servus et filius in Christo

Robertus de Nobilibus

Ill/mo S Card.Bellarm/o

Varia ad Card.Bellarm.spectantia fol.222. Orig.