Rome,5 avril I6l8. Bellarmin au P.Nicolas Cuveron Prov.des C�les
tine de France.
4489
^ Admodum Reverende Pater. Accepi litteras vestras scriptas
8 Februarii hujus praesentis anni. Gavisus sum valde, quod inspi-
raverit Deus Paternitati Vestrae, et reliquie Patribus Caelesti-
nis Gallis, ut admittere velint visitationem Reverendissimi Pa-
jTtris Generalis, et juxta eam compositionem concordiae,et pacis;
et dedi ipsimet Summo Pontifici litteras vestras; et ipse quoque
laetatus est, quod speret per hanc viam redditurum Dominum toti
Congregationi Coelestinorum antiquam venerationem,et bonam opinio-
nem, quae videbatur ex hoc dissidio non parum immutata. Tardavit
^ Pater Generalis venire ad vos, quia litterae Regiae ad Archiepis-
copum Ludgunensem,qui hic Romae Legatum regium agit, continebant,
piacere Regi, ut Generalis Coelestinorum veniret in Galliam ad pa-
cem componendam, dummodo abstineret a visitatione Monasteriorum
Galliae. Generalis autem non existimavit,se posse pacem compone-
/^^re, nisi antea visitaret Monasteria, et cognosceret rationes dis-
cordiarum. Et ea d� causa scripsi ego,verbo prius facto cum Summo
Pontefice, ut tres judices delegati Cardinales de Perron,et de la
Rochefocaud, et Episcopus Parisiensis, nunc etiam Cardinalis, cau-
sam istam cognoscerent. Nunc vero cum facultas adsit visitandi,
^^veniet Generalis primo quoque tempore, cum celebratum fuerit Ca-
pitulum generale, quod statim post Pascha celebrabitur. Et quia,
ut audivimus, cautum fuerat, ut delegati Commissarii expectarent
quatuor menses, antequam oausae cognitionem inciperent^ si forte
interim Generalis Coelestinorum intra illud tempus veniret in Gal-
liam, oportebit, ut Paternitas Vestra significet Cardinalibus il-
li3,et aliis quibuscumque ut a causae cognitione abstineant etiam
post illos quatuor menses, quia nunc primum cognovimus admittendum
esse Generalem ad visitationem,et causae cognitionem. Valeat Pater
nitas Vestra mei memor in Sanctis precibus suis.Romae die 5 Aprilis
1618.
_______________________ ___________
Epist.famil. CLI.