Page:EBC 1618 01 29 1967.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:36, 27 June 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Rome,29 janv�er 1618. Bellarmin � l'�veque de Bamberg. 4467 / Illustrissime,et Reverendissime Domine. Nescio unde accidere potuerit, ut litteras Reverendissimae et Illus...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,29 janv�er 1618. Bellarmin � l'�veque de Bamberg. 4467 / Illustrissime,et Reverendissime Domine. Nescio unde accidere potuerit, ut litteras Reverendissimae et Illustrissimae D.Vestrae datas die 18 Octobris,ego non acceperim nisi die 27 Januarii, quo die simul accepi litteras alias datas die 17 Decemb. Sed undecum-

fque hoc acciderit, ille error causa fuit,cur ego non responderim litteris prioribus. Quamvis autem litteras nullas 'ab Illustrissi ma D.Vestra dubitare non debet, quin gratissimum mihi fuerit ex aliis audire promotionem ad novum Episcopatum, et quod functus fuerim officio meo. Sic enim conglutinata est anima mea animae

^ D o m i n i mei Episcopi Bambergensis ab eo tempore, quo novi eum per litteras Suffraganei ejus; ut non sit opus, ut ego stimulis urgear in iis rebus, quae concernunt negotia ipsius. Igitur ago Deo gratias,quantas maximas^possum quod viderim in diebus mais novissimis praepositum duabus praestantissimis Ecclesiis hominem secnn- /^^dum cor Dei, qui non solum conservabit diligenter gregem Christi, et a lupis fortissime defendet, sed etiam lupos in oves convertet; ut vere dicere possit: Domine, quinque talenta tradidisti mi hi, ecce alia quinquq superlucratus sum. Non audeo hortari Dominum meum, ut non terreatur ex duplicato onere sibi imposito,neque .^?ex duplicato labore,qui tolerandus illi erit in pascendo grege duplicato; quia non suis viribus tam eximia opera perficere debet, sed viribus gratiae Dei; utrumque enim verissimum est, et quod Christus dixit Apostolis: Sine me nihil potestis facere, et quod Apostolus dixit: Omnia possum in eo, qui me confortai. Opto Domi- ^^Tnum meum bene valere ad multos annos, et de die in diem crescere in opere Dei in haereticis convertendis et catholicis oonfirmandis. His valeat Illustrissimus Dominus meus,memor senilis,et ad mortem propinquantis vitae meae in sanctis precibus suis. Romae die 29 Januari.l6l6.

  • ^Epist.famil. 148.