Page:EBC 1602 11 07 0237.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

Henricus meus dormitionem sororis et fratrum feret? Haec nimirum causa fuit, cur usque ad hoc tempus nihil super his humanis casibus scribere voluerim. Nunc vero redeunte ad Illustrissimam D. vestram D. N. nolui permittere, ut sine meis litteris ex Urbe discederet: tum, ut de eius diligentia et solicitudine testimonium perhiberem, tum, ut angustias meas Amplitudini vestrae significarem: quasi enim cardinalitia cruce parum oneratus viderer, adiecit Dominus aliam crucem, curam videlicet pastoralem Capuani archiepiscopatus. In qua re certo scio, compatietur mihi Illustrissima D.V. quae satis iam experimento didicit, quam gravi pondero humeros animae premat solicitudo pastoralis. Cum primum a Summo Pontifica consecrationis munus accepero, quod spero fora in octava Faschae^ ecclesiam mihi creditam advolabo. Itaque novit iam Amplitudo vostra, si quid mihi deinceps commendare voi imperare voluerit, quo litterae dirigendae sint. Coniungamus interim, si placet orationem, ut de tam ingenti periculo,quod secum adfert regimen animarum, salvi aliquando atque incolumes evadamus. Romae 1602.