Page:EBC 1602 11 07 0237.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.mae et R.mae Domine.
Si mala, quae nos hic premunt, ad Deum ire compellunt, ut Sanctus ait Gregorius, dubitare non possum, quln sancta anima episcopi Virdunensis, quae Dei amore flagrane magnis antea itineribus ad coelestia properabat, nunc tot funeribue charissimorum pressa, quasi tot calcaribus incitata, longe celerius ad Deum ire festinet. Non enim Dominus meus Henricus de illis est, qui contristantur de dormientibus, sicut et caeteri, qui spem non habent, sed de illis potius, qui semper cogitant hospites se et peregrinos esse, et frafres nostros, qui cum pietate dormitionem accipiunt, optimam habere spem repositam, neque nobis perire, sed nos praeire ad patriam. Sancta illa Regina soror vestra anno superiore diuturnae patientiae coronam accepit; non multo ante insignis ille Comes frater item vester in bello Canonico, adversus ferocissimos Turcas fortiter pugnane gloriose occubuit; nunc demum nobilissimae familiae columen heros non minus pius quam fortis Dux Mercurii, post devictos egregia pugna Barbaros, alienissimo tempore, si reipublicae christianae pericula cogitamus, sed opportunissimo, si Dei providentiam respicimus, in pace quievit. Haec certe tanta et tam brevi intervallo repetita flagella facile possent animum terrae affixum ita perturbare, ut etiam de stata suo moverent; sed absit, utsuspicet Dominum Henricum episcopum Virdunensem, cuius cor coelo affixum esse non dubito, humanis casibus ita moveri, ut consolatorio sermone indigeni. Melania quondam sancto Hieronymo teste cum adhuc calente mariti corpusculo, et nedum Rumato, duos simul perdidisset filios, lachrymae guttam non fudit, stetit immobilis, et ad pedes advoluta Christi, quasi ipsum teneret, arrisit: Expeditius,inquit, tibi servitura sum. Domine, quia tanto me onere liberasti. Quod si foemina mariti et liberorum funera siccis oculis aspicere potuit; qua tandem animi constantia Christi servus, summoque sacerdotio praeditus
---page break---