P.Kirchero, si occasio se obtulerit imprimenda consignavit. Deinde ex America Australi deposita spectantur apud eum duo nobilissima opera à P. Valentino Estansel Moravo, olim Kircheri Romae in re literaria socii, quorum prius est Mercurius Brasilius, id est de mirabilibus Brasiliae , quodescribuntur primò ritus, et constitutiones naturales Regionis, deinde hominum mores et vita postea animalia quadrupeda, volatilia, natatilia, insecta, quibus subjungit vegetabilia, arbores, herbas, flores, fructus, et tandem de mineralibus, omiunque jam dictorum virtutibus, et proprietatibus eleganti et polito stylo agit. Opus verè curiosum et dignum consideratione praesertim cùm is omnium inspector et observator fuerit.
Est opusculum phaenomenorum solis, quo siderum, circa polum Australem apparentium nobis incognitorum, uti et de cometarum praeterlapsis annis in Brasilia apparentium, motu, duratione, scitè admodum scripsit, quorum omnium ipse primus ex Astronomis sub Zona Torrida oservator fuit et plurima singularia continet Europae Astronomis ignota.
Continetur et Opusculum P.Nicolai Mascardi Itali olim Kircheri Romae in Mathematicis discipuli ex Regno Chile ad eum datum in quo Regiones circa Fretum Magellanicum à se noviter detectas, dignas scitu, et à nemine hucusque traditas describit. Deinde mira proprietatem montium, quos Andes vocat, queis sub Coelo altiores esse non putat, quos Cordelliera Hispani vocant; de Zona Torrida utriusque Oceani Zud et Nord Insularumque adjacentium, quae Quilloa dicuntur, stupenda enarrat.
Atque haec sunt quae Musaeo subjugenda censui; Fanssonio- Waesbergiano Praelo, si placuerit,reservata.
Laus DEO ET B.V. MARIAE.
GEORGIUS de SEPIBUS Valesius, Auctoris in Museo Mathematicus, Mechanicus et indignatus discipulus.
Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/91
From GATE
Revision as of 10:12, 9 February 2017 by Virgilio05 (talk | contribs)
This page has not been proofread