Page:EBC 1617 02 28 1819.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime ac Reverendissime Domine. Ad 3.um calendas Martias è Galatianis optimatibus orto circiter, partim latini,partim graeci, ad nos adiere. Significarunt adolescentem quemdam graecum, cui Michaeli Cralis nomen est, popularem suum isthic annum jam tertium in triremibus esse. Quorsum, nescire sese; audire, juvenem calumnia falsisque testimoniis obrui. Chiesta ti sunt, cum juvenis in alieno solo sit, procul à patria, destitutus ab amicis atque adeo ignotus, uti nos, ad quos visum esset, aliquid daremus literarum,quae suorum saltem pro ejus defensione testimonium longè ferrent; nobis, quorum synceritas isthic explorata sit, id per literas referentibus, perinde fidem adhibitum iri ac sibi, si coram agerent. Haec igitur omnes uno ore asseverarunt; adolescentem cum literis patriarchae Neophyti commendatitiis in Italiam studiorum causa profectum esse; quamdiu domi inter suos fuit, non modo modeste semper ac temperate sese habuisse, sed in tempio etiam patriarchali protocanonarchon egisse cum laude. Ad causam accessere quae moveant: adolescentem egregiae indolis, egregiae spei esse, natum honestissimo loco, patruum ejus domi plurimum opibus,plurimum gratin posse. Si nihil ab eo commissum est, dimitti postulant; sin perpetratum aut temere dictum quidpiam, post tam longam castigationem etiamnum teneri sane quam moleste ferunt; quod si praeterita castigatio necdum crimen aequavit, quod supplicii residuum est,id sibi suaeque urbi condonari à Summo Pontifica pro ea, qua eos prosequitur, benevolentia orant atque obtestantur. Rane defensionem, cum à tua illustrissima Dominatione discesserim, inveni neminem cui melius com metti posse putarem: nota virtus, nota humanitas, nota in oppressos atque inopes commiseratio. Itaque preces adhibere supersedeo, ut ne patiatur homines honestissimos ac nobilissimos frustra opem nostram implorasse; tantum dico dignissimos esse quorum ratio habeatur, praesertim cum ordinis nostri sint studiosissimi. Ex iis quidem certè unus à principio nostrae calamitatis ad finem usque incredibiles
---page break---