Page:EBC 1617 04 16 1844.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:57, 30 April 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages Rome,16 avril 1617. Bellarmin � Pierre Custemius. / Admodum ^/de et eruditissime Domine,ac fra...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,16 avril 1617. Bellarmin � Pierre Custemius. / Admodum ^/de et eruditissime Domine,ac frater in Christo Jesu dilectissime. Amor, quo me prosequeris, facit, ut omnia mea diligas et alioujus momenti esse censeas. Revera autem dictata illa mea in Summa Sancti Thomae imperfecta,et mutila, et nulla ex parte luce ,/*digna mihi esse vioentur. Imperfeota sunt, quia non omnia continent, quae ego ex cath^ra docebam, sed summamtantum brevem. Mutila sunt, quia deest magna pars ad initium prlmae secundae, et maxima pars ad finem tertiae partis. Non sunt etiam luce digna, quia sunt dic tata hominis juvenis, et qui simul docebat in scholis, et concionabatur ad populum, quorum munerum utrumque totum hominem requirit. Et quoniam fidem habui verbis tuia, et timui,ne, me etiam invito, aliquis impressor ista mea dictata publicare velit: adii Pontificem, et petii, ut pateretur me nomine Sanctitatis suae,scrivere litteras ad R/mum Nuncium Apostolicum istic Coloniae degentem, eique /y*mandare,ut sub excommunicationis poena injungeret omnibus typographis istius Civitatis, ut nemo auderet mea scripta in summam S/ti Thomae,me inconsulto, et non permittente, typis mandare. Te autem amantissime frater,rogo, ut alligatas litteras dad R/mum D.Nuncium deferre ne graveris. Vale, et me,ut facis, amare perge, et Domino Deo nostro sanctis precibus/tuis commenda. Datum Romae die l6.Aprilis 1 6 1 7 . Archiv.Vatic. Gesuiti 22 epist.CLXXX.