Page:EBC 1616 07 16 1720.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime, et Reverendissime Domine. Habeo duas epistolas Illustrissimae, et Reverendissimae D. Vestrae, alteras mense Maio, alterass mense Junio datas. Prioribus non respondi, quia inverunt me decumbentem in lecto, et graviter afflictum ex casu ex equo; ex quo casu, cum senex sim annorum quatuor supra septuaginta, arbitrabar, me omnino ad Dominum posse migrare; sed placuir Deo, casum illum meum ita moderari, ut sine vitae priculo ad exercitium patientiae, et peccatorum purgationem, ut ego interpretor, mihi valeret. Nunc igitur, cum solo sinistro brachio laborem, et brevi perfectam sanitatem adepturum me sperem, nolui committere, quin litteris amoris et officii plenissimis continuo responderem. Nepos Illustrissimae, et Reverendissimae D Vestrae juvenis insignis, et tanto petruo, vel avunculo dinissimus, vere testatus est, me saltem magnoanimo studisse honori, et utilitati Illustrisimae personae vestrae consulere. Agnosco tamen, et confiteor, multo minus a nobis effectum esse, ob varias interpositas difficulatates, quam merita vestra postularent. Si quid deiceps potero, paratum me Illustrissima D. Vestra semper inveniet. His bene valeat, et prospere agat in obsequium Domini, et Ecclesiae Catholicae sponsae Christi. Romae die 16.Jul.1616.