MEMORIALE QUODDAM BONORUM DESI BONORUM DESIderiorum, et quarundam bonarum cogitationum R.di Patris Petri Fabri Sacerdotis. Societatis IESU.
BENEDIC Anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius qui redemit de interitu vitam tuam qui coronat in misericordia, et miserationibus qui replet in bonis desiderium tuum postquam propitiatq., et quotidie propitiat. omnius iniquitatibus tuis, et sanat omnes infirmitates tuas dans spem bonam qui renovabit. ut aquilae iuventus tua confitere semper anima mea, et noli oblivisci unquam multa beneficia, qui Dominus noster Iesus Christus fecit tibi, et singulis facit momentis intercessione Benedicte Matris suae dominae nostrae omniumque Sanctorum coeli oium et qui pro te orant in Ecclesia catho || Benedic anima mea Domino et noli obliuisci omnes retributio-
nes eius, qui redimit de interitu uitam tuam et coronat te in mi-
sericordia et miserationibus;qui replet in bonis desyderium tuum,
postquam propitiatus est, et quotidie propitiatur omnibus iniqui-
tatibus tuis, et sanat omnes infirmates tuas, dans spem bonam,
quod renouabitur ut aquilae iuuentus tua 2.
Confitere semper anima mea, et noli unquam obliuisci multa
beneficia, quae Dominus noster Jesus Xpus. et fecit tibi, et sin-
gulis facit momentis intercessione benedictae Matris suae Domi-
nae nostrae, omniumque sanctorum et sanctarum caeli, omnium
etiam qui pro te orant in ecclesia catholica uiuorum et mor-
tuorum
|