Admodum R.dis Patribus Priori Avinionensi et priori S.ti Marcialis de Gentillino Congregationis Caelestinorum. Avinionem.
Admodum Rev.di Patres
Accepi vestras datas 13 et alias 30 Septembris, et quia non audeo aliquid propria authoritate mandare sine assensu Summi Pontificis, ideo consului Sanctitatem suam et de vivae vocis consilio, vel potius mandato respondeo, libere posse Reverentias vestras, recipere Celestinos qui amant reformationem et fugiunt persecutionem provicialis intrusi, et fauctorum ejus. Et posse Reverentias vestras caeteros inducere ad reformationem amplectandam et etiam poenitentiis cogere si sponte nolint, non enim permittendum est ut in eodem monasterio dum alii orant alii deambulent vel fabulentur Audivimus istic in carceribus asservari quedam Celestinum qui missus fuerat ut prioratu spoliaret aliquem ex vobis. Summus Pontifex approbat carcerationem et cupit ut non relaxetur nisi id quando fieri debere scripserit Nuntius Apostolicus qui residet apud Christianissimum Galliae regem ad quem nuntium ego scripsi ut ipse moneat vos, aut R.dum Prolegatum quando ille debeat vel non debeat dimitti in carcere. Speramus in reditu christianissimi regis omnia accomodanda. Comissa enim est tota causa Ill.mis cardinalibus Perronio et Dellarochefocaud et R.mo episcopo parisiensi. Interim R.ae V.rae Deum orent pro felici instauratione Congregationis Celestinae, et pro me etiam profectu in obsequio Domini. Datum Romae, die 22 Octobr. 1615.
RR. VV.
Uti frater in Christo
Robertus Cardinalis Bellarminus.
Page:EBC 1615 10 22 1624.pdf/1
From GATE
Revision as of 19:24, 4 February 2019 by Arnaldo Ezequiel Fernandez (talk | contribs)
This page has been proofread
... more about "EBC 1615 10 22 1624.pdf/1"