Roberto Bellarmini S.R.E. Cardinali.
Merito libenter amplectimur, quae Ill.mae D.V. placuerunt caussae, Scalam Ascensionis in Deum typis editum et non manuscriptum mittendi: licet Germani aliique typographi sibi statim vindicaturi sint, quem Romani priores excuderint libellum. At parvi lucellum facimus: benignum illum veteris cum avo nostro Piantino amicitiae affectum attendimus atque aestimamus, quem ad nepotes singolari cum humanitate transmittit. De characteribus tantum Italicis, bona Ill.mae D.V. venia, operas nostras, saltem correctores excusem, qui difficillime cuilibet scriptioni dudum assuevere. Dena scalae folia jam accepimus, ut reliqua prius exspectamus, quam novam inchoemus editionem, ut pro opusculi magnitudine de commodiori forma et charactere liceat dispicere. Hebraicam ab Ill.ma D.V. conscriptam grammaticam brevi item recudemus: nihil,opinor, in ea additum aut mutatum velit, sin aliter, quaeso admonere, vel per P.Gulielmum, ne gravetur. De Missa S.Angeli Custodis decretum, in occasione exspectabo: de quo curando Ill.mae D.V. gratia esto. Nolimus aliquid sacris libris admiscere, a S. Apostolica Sede haud approbatum: etsi Hispani bis diebus,missae huius impressionem, quam nostrae editionis missalibus subjungerent, etiam ab multis impetrarunt, transmisso nobis exemplo, Venetiis edito, quod nonnihil a Germanico, quod ad R.P. Gabutium miseram, differt; ut in specimine his adbjuncto videro est.
Vale, Ill.me et B.me Domine, et mea fratrisque obsequia et cultum, quem pro benigno affectu reponimus, admitte. Antverpiae, in officina Plantiniana, Prid. Non.Martias, M.DC.XV.
Page:EBC 1615 03 06 1546.pdf/1
From GATE
Revision as of 12:32, 28 January 2019 by Cristina Berna (talk | contribs)
This page has been proofread