AKC Works 026/Dedication

From GATE

LEOPOLDO I. ROMANORUM IMPERATORI, Semper Augusto,Justo,Pio, Felici. Vitam et Felicitatem precatur Athanasius Kircherus è Soc.JESU
NIhil , quam omnia scire , divinius esse , CAESAR SACRATISSIME , Plato pronunciavit , scitè sanè , et pereleganter : Uti enim Scientia intellectum illustrat , expolit mentem , Veritates venatur aeternas ; ita ex pulcherrimarum rerum amore mox concipit , paritque filiam altissimarum rerum exploratricem Sapientiam , quae humanae beatitudinis limites longè supergressa , suos Angelicis jungit Choris , et ad ultimum Divinitatis provecta Thronum Divinae consortes naturae facit possessores . Et quoniam à diviniori Mundi Curia sua captat consilia , et ad inconcussam mundanae administrationis normam et exemplar , sua tum Ethicae , tum Politicae doctrinae confirmat dictamina : Hinc per eam Reges regnant , Jura Legesque Imperiorum constituuntur , Religione firmantur populi , sanitas stabilitur Orbis Terrarum . Hujusmodi Artem , Scientiarum omnium investigatricem FERDINANDI III . Parentis Tui Sapientissimi , dum inter vivos ageret , Imperio inceptam , jam tandem suis absolutam numeris , ante Augustum depono Solium Sacrae Majestatis TUAE ; et quam Ille fama duntaxat perceperat ; eam TU GLORIOSISSIME CAESAR , tanquam Magna Mentis TUAE Capacitati debitam , veluti Genuinus Paternae GLORIAE Haeres , TUI ex asse JURIS fecisti ; nec immerito ; cum Virtutum eximiarum summam , quantumcunque verna et vivida Indolis TUAE laetitia potuit , ita adimpleveris , ut in magnarum Cogitationum moliminibus , quae in Mundi bonum alto premis pectore , gygantaeos hucusque passus fecisse videaris ; dum in vires summis rebus maturas exurgis , tanta famae celebritate et claritudine , ut videatur aliquid à fortuna TUA majus Romanum exspectare Imperium , quàm ipsum TIBI dederit ; tanta prudentia et fortitudine , ut id adeptus composueris citius , quam AEmuli TUI struendis technis distenti id adverterint ; tanto denique Religionis ardore , ut nescire videaris posse , quod posse non debuisti ; adeòque vel ipsi hostes TUI nil ingerat saepius , quam Nominis TUI dotes , in quo omnia ad aeternitatem conspirant , imperio nobilissimo , et indole nobiliori ; neque hoc mirum alicui videri debet : Habent enim Divino Regiae Mentes impetus , quales in Heroibus extitisse feribit Aristoteles , cujusmodi in TE motus et instinctus esse qui neget , non is tam TUAE iniquus Gloriae , quàm infestus Divinae , in utramque ingratus habeatur . DEUS est , profectò ,

Notes