AKC Works 024/To the Reader
LECTORI PHILOMATHEI
AUTHOR S.P.D.
Idem mihi Lector Philomathei, hoc in opere decupartito accidisse videtur, quod Adolescenti illi, quem commemorat crassus apud Ciceronem de Claris Oratoribus, in littore obambulantem forte fortuna scalmum offendisse; quem intuitus, neinutili sibi foret, rerum comparavit; scalmum autem remo adaptatum conspiciens, opere delectatus, malum quoque concupivit, deinde antennas, quibus malum decussaret; malum vero antennis decussatum opus imperfectum ratus, velarudentesque coemit (metti dieresi), navimque tandem aedificatam armamentis influxit, maria tranavit, ingentes divitias acquisivit. Quid hac prolusione velim, paucis explico.
Sacra Caesarea Majestas, cum trienni fere praeterlapso pro incredibili erga reconditiora studia affectu, quaedam mihi circa Lucis et Umbrae naturam dubia solvenda committere placuisset: ego immortalibus alias obstrictus beneficiis, ut tanto Sapientiae Genio quovis modo satisfacerem, summo studio propositarum solutioni quaestionum, ut par erat, incombendum duxi: et dum nil minus quam libri compositionem cogito; in amplissimo tamen Lucis campos penitius intromissus tam uberem et copiosam lucidae suppellectilis segetem reperi, ut decem paginae, quas non nisi in diatribes normam primo concinnaram, successu temporis in ingentem decem librorum molem excrescerent. Scalmum igitur inveni, adaptavi remum, malum antennasque disposui, navim omni armamentorum genere instructam aedificavi: per immensum coelestium spaciorum Oceanum divagatus, quantum humanae mentis fragilitati licuit, maximos Lucisfulgores translustri umbratilis machinationis velo sustines; tamquam per vapidum medium tandem inhexaustas ejusdem divitias propiùs contemplatus, maxima haesi admiratione attonitus, admiratio curiposum aestuantemque animum, veluti admoti facibus ita potenter inflammavit ut exinde quietis incapax nihil non moliter; ut inaccessos Lucis thesauros erutos, mundo exponerem. Quod quidem hoc decupatio Opere, veluti Navi quadam deciremi, quam & Aertem Magnam Lucis & Umbrae arrogantiori forsan, quam par erat titulo, inscripsimus.
Verùm ne cum fastuoso illo bombilio, ut apud Plautum est, aliquam mihi immodestuae, ae jactantiae