Page:EBC 1614 02 14 1386.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende et doctissime Domine.
Literae tuae laetificaverunt animam meam. Egi gratias Deo. quas potui maximas, pro dono gratiae singularis tibi collato, et nobis per communicatorias literas insinuato. Paucis enim datum est, ut inter tot schismatum et haeresum tenebras veram Ecclesiam internoscant sed paucioribus, ut cognitam ita diligant ut temporalibus commedie et honoribus, ac potissimum regiis favoribus, unde illa tanquam a perenni fonte scaturiunt, magno animo spretis, ad ejus amplexum accurrant. Quod si in exilio isto voluntario aerumnas et angustias propter Dominum tollerare te oporteat, beatus eris: dignus videlicet effectus, non tantum ut in Christum vere credas, sed etiam ut pro ilio patiaris. Nam quemadmodum nihil erit in futuro seculo beatius quam esse Christo similem in gloria, sic in praesenti tempore nihil est utilius quam esse Christo similem in passione: hinc enim oritur gaudium illud solidum et perpetuum quod nemo tollero potest a nobis, de quo Apostolus loquitur,cum ait: Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Neque haec dico, quod operam meam in te sublevando praestare nolim, sed quia ex corde gratulor tibi, non solum de conjunctione cum Ecclesia catholica, extra quam non est salus, sed etiam de pretioso patientiae dono, quo te a Deo nostro insignitum mihi videre videor. Jam vero, quod ad me attinet, nihil est quod mihi gratias agas: nam neque qui plantat, neque qui rigat,est aliquid, sed qui incrementum dat Deus. Et ego quod a matre catholica suxi, hoc aliis ministravi. Si quid scriptis meis vel minus docte vel minus perspicue vel minus solide positum est, id solum mihi attribuo. His valeas, vir optime et doctissime, mei memor in sanctis precibus tuis. Romae die 14 Februarii l6l4