Page:EBC 1613 12 06 1351.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Paulus PP. V.
Dilecte fili noster Salutem, et apostolicam benedictionem. Exponi Nobis nuper fecerunt Venerabilis Frater Robertus EpMontispolitianen.ac dilecti filii Capitulum et Canonici Ecclesiae Montispolitianen. quod alias rec. mem. Marcellus Papa II. praedecessor noster, dum in minoribus constitutus Cardinalatus honore fungeretur in vim concessionis sibi a fel. rec.Paulo Papa III. etiam praedecessore nostro factae statuta Ecclesiae Montispolitianen. tunc temperie Collegiatae, et nullius dioecesis, ordinavit, ac stabilivit, et Capitulo ac Canonicis dictae Ecclesiae perpetuo observanda praescripsit, prohibuitque ne statuta hujusmodi absque Sedis Apostolicae licentia alterari, aut ullo modo immutari possent, postmodum vero dieta Ecclesia per similis mem.Pium Papam IV. similiter praedecessorem nos trum in Cathedralem erecta, qui primus dictae Ecclesiae praefuit Episcopus considerane statuta hujusmodi statui dictae Ecclesiae tunc immutato non convenire, nova statuta absque Sedis praedictae licentia edidit, quae idcirco suo, suique in dieta Ecclesia immediate suc cessorie temporibus duntaxat observata fuerunt. Cum autea sicut eadem expositio subjungebat, ab inde citra, nec antiqua, nec recentiora statuta hujusmodi in dieta Ecclesia observentur. Nobis praeterea nomine Roberti Episcopi, ac Capitoli, et Canonicorum praedictorum humiliter supplicatum fuit, ut in praemissis opportune de benignitate Apostolica previdero dignaremur. Nos igitur, pro nostro pastoralis officii debito statui dictae Ecclesiae prospicere cupientes, circumspectioni tuae, qui dicti praedecessoris ex sorore nepos, ac de stato Ecclesiae hujusmodi existis, et de cujus eximia piotate, vitae integritele, singolari doctrina,ac in rebus agendis providentia,et experientia plurimum in Domino fiduciam habemus, per praesentes injungimus, ut statuta dictae Ecclesiae, prout ratio exegerit, et tibi expedire videbitur, in meliorem formam redigas, reformes, mutes, corrigas, ac alia, quae pro recto ejusdem Ecclesiae regimine, prospero statu
---page break---