Coptanae urbis situ, fama, etymo aliisque, ad eam spectantibus praecedente capite expensis,nihil iam restat, nisi ut, quales illi Coptitae, a quibus lingua Copta nomen deduxit, quod vitae illorum institutum fuerit, paucis quoque declaremus. Ne quid in hac materia consideratione dignum omisisse videamur. [1]Advertendum igitur, quod toto illo salutis humanae adventum antecedente tempor, Coptanae urbis incolae religione alia non erant imbuti, nisi ea, quae toti Aegypto erat communis, videlicet Solis, Lunae, ac brutorum animantium, canum dico, felium Crocodilorum, aliorumque;similium cultu. cui usque adeo immersi erant; Ut non immerito Satyricus poeta, in eos invehivideatur,[2]
Quis nescit Volusi Bithynice qualia demens aegyptus portenta colat? Et paulo post Oppida tota Canem venerantur, nemo Dianam.[3]
verum cum Aegypto, temporum successu, Sole iustitiae mundo exoriente, per Sanctos Apostolos, eorumque; successores, ad veram Christi