Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/322

From GATE
Revision as of 13:07, 22 November 2018 by ViscontiOrlandi (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


Adiect: propriè
magnus.
Bonus.
multus.
Adiect: demonstr:
hic.
illa vel haec.
ille.
Quibus proprium et adiectivum demonstrativum est sua natura restricta sunt et determinata; Appellativum autem et reliqua adiectiva, latè patentia et vaga restringuntur praefixo articulo. uti in superioribus exemplis patet, ubi vides articulum V. G. III masculini generis, nequaquam propiis nominibus, sed appellativis tantùm adiungi.

CAPUT. II.


De Specie Nominum.


Species apud Coptitas duplex est, Primitiva et Derivativa. Nomen primitivum est, quod non derivatur aliunde, ut
Coelum
Dominus.
Angelus.
Spiritus.
Derivativum verò quod ab alio derivatur. estque verbale et Nominale. Verbale est quod derivatur à verbo, qualia ferè sunt omnia adiectiva et participia: ut . loquens. et caetera quae à verbo formantur. Nominale verò est quod à nomine originem suam trahit; qualia sunt omnia illa adiectiva, quae ab appellativo quopiam formantur. ut
deducuntur à Spiritus.
deducuntur à caro.