Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/108

From GATE
Revision as of 12:43, 17 November 2018 by Francesco Spaccatrosi (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "maioribus Tuis occupationibus subtracti huic exercitio contuleris, et recte institueris; non exiguam et Te et me gratiam initurum apud Caesarem, caeterosque Augustissimos Prin...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


maioribus Tuis occupationibus subtracti huic exercitio contuleris, et recte institueris; non exiguam et Te et me gratiam initurum apud Caesarem, caeterosque Augustissimos Principes.
Instrumenta una cum libellis ad artem necessariis invenies in receptaculo fundo organi inserto. Instrumentum offeret meo nomine R.P. Pizzonus. Ego vero Te prae caeteris in litteris ad Archiducem datis interpretem constituo: sine magistro enim perito fieri non potest, ut quid quam recte peragatur. Secus fiet, si Tu, mi Kinnere, bene instructus exercitatusque accesseris. Et cum aliud non occurrat, me Tuae gratiae et favori unice commendo. Vale, iterumque vale, et ignosce volanti calamo. Roma 7 Augusti 1661.
Tuus quem nosti
Athanasius Kircherus.