Page:EBC 1613 01 31 1266.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverendum Patrem de Canillac abeuntem dimisimus, Cardinalis Ill.me et Reverendissime, pro mea quidem peculiari consolatione non lubenter, pro communi vero Ecclesiae bono non invitus. Propter rei difficultatem non despero: est enim tam facilis ut non possit desiderari amplius. Sed timeo ne qui authoritatem habent, alio intenti nostris precibus nullum relinquant locum, nisi V.D.R. et Ill.mae suique similes adiuvent. Non est quod V.D.R. et Ill.mam omnia singilla tim exponam, praesertim cum id egerim in littoria quas ad suam Sanctitatem mitto, et R.P.de Canillac ad V.D.R.et Ill.mam possit viva voce referre melius quam ulla epistola explicari possit. Quam propensus est Patriarcha Constantinopolitanus erga Romanam ecclesiam: quid cum eo agendum: quid de Graecorum educatione non suspecta Turcis et Graecis: quid de missione in Aegyptum, in Mongoliam ut vocant ubi catholici sunt sine ullo sacerdote: quid de nostris religiosis et aliis quibusdam rebus, quarum narrationem huius patria prudentiae remitto. Si unquam V.D.R. et Ill.ma allquod pium o pus aggressus est, si unquam Ecclesiae bono ex animo inservivit, si salutem animarum et peccatorum conversionem promovendam curavit, huic negotio impensius incumbat obsecramus, unde tanta Ecclesiae utilitas dependet et tot mille hominum salus qui ex hoc nefario schismate eripientur. Pera. Pridie Cal. Februarii anno Domini 1613.
Addictiss et obsequentissimus
[Achille de HarlayJ