Page:EBC 1614 09 20 1473.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:04, 14 November 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Rome,20 sept....")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,20 sept. I6 1 4 . R�ponse de Bellarmin � l'�veque d'Anvers. ^ 7 3 / Ad, Admodum 11^/ris et ^/me Domine. Libentissime legi epistolam D.V.R/mae quam mihi Wibrandus Andreae, famulus quondam meus, nunc vero amicus charissimus impetravit. Quamvis autem de dissidio haereticorum Batavorum jam dudum ex litteris Patrum Societatis, qui Mo- jTguntiae,et alibi in Germania degunt, multa cognoverim, et illud in specie, quod Magistratus secularis jud^^ controversiarum fidei essev velit: tamen ago gratias Amplitudini vestrae, quod illa ipsa ^ litteris suis ad me perscribere voluerit, ut apud me certiora es sane, et multa addiderit de felici progressu catholicorum in expug- /^^nanda penitus Belgica provincia ab haeresis contagio. Debemus hoc bonum vigilantiae,et sollicitudini pastorali D.V.R/mae et fratrum ipsius, pr� qua re gratias ago Deo quantas maximas possum. Accepi vero gratissimo animo salutationem,et benevolentiae significationem; et ego vicissim offero si quid possim officii vel laboris suscipere y^^in gratiam Amplitudinis Vestrae, cui et precor a Deo perseverantiam in tam bono certamine adversus fidei hostes, et pr� tam pio labore premium sempiternum. His valeat R/ma D.Vr� mei memor in sanctis precibus suis. Da.tum Romae die 20.Septembris 1614. Admodum ill/ris et R/mae D.V. ^ ^ 7 Uti frater,ad omnia obsequia paratissimus. Archiv.Vatic. Gesuit.18 brouillon autogr. - Idem,22 epist.CXLIII.